sábado, 2 de março de 2024

CREDO IN UNUM DEUM (SYMBOLUM NICENUM-CONSTANTINOPOLITANUM)

Letra: Missal Romano

Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
Factórem caeli et terrae,
Visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei Unigénitum,
Et ex Patre natum ante ómnia saecula.
Deum de Deo,
lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero,
Génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
Per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem Descéndit de caelis.
(Todos se inclinam [no Natal, se ajoelham])
Et incarnátus est de Spíritu Sancto
Ex María Vírgine,
et homo factus est.
(Todos erguem-se)
Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;
Passus, et sepúltus est,
Et resurréxit tértia die,
secúndum Scriptúras,
Et ascéndit in caelum,
sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória, Iudicáre vivos et mórtuos,
Cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum,
Dóminum et vivificántem:
Qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:
Qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum, Et vitam ventúri saeculi.
Amen.

MELODIAS:

(Em breve)

Nenhum comentário:

Postar um comentário

VEM, SENHOR, VEM CURAR NOSSOS MALES

Letra: Pe. Jocy Neves Rodrigues | Música: Pe. Ney Brasil Pereira Vem, Senhor, vem curar nossos males, libertar-nos das duras correntes! Vem ...